Spiritual Experiences (Buss) n. 4335

Previous Number Next Number See English 

4335. Memoria spirituum Spiritus non ex alia memoria loquuntur inter se, quam ex interiori, quae est rationalis eorum, cum vivunt in corpore, at homo, cum est in mundo, loquitur ex memoria corporis; inde est, quod spiritus inter se loqui possint, et omnes animae, cujuscunque terrae, regionis et linguae sunt, conversari queant, et colloqui; haec loquela est, quae cadit in loquelam vocum apud me; quod non dissimile est rationali apud hominem, ex quo cogitat, similiter cadit in voces, nam cum cogitat sponte in loquelam vocum cadit. 1749, 30 Julius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church