Spiritual Experiences (Buss) n. 4334

Previous Number Next Number See English 

4334. Quod mali spiritus insani sunt, et quod alios ad infernum secum abducere summo studio conentur, et sic cruciare Loquutus cum malis spiritibus, qui continuo infestarunt me, et infestant hominem, et infestant probos spiritus, quod insani sunt, conantur et volunt ut omnes infernales sint, abducendo a bono, et amore mutuo, in amorem sui, ita in odium contra omnes, quo plures tales possunt ita facere, eo major numerus eorum qui cruciant eos; sic ut infernum sibi continue parent; at si non tales forent, sed vellent ut omnes probi et boni essent, tunc sibi conciliarent beatitudinem; nam boni nihil magis desiderant quam communicare aliis et sic illis omnem beatitudinem suam, ita pararent sibi coelum: hoc agnoverunt in eo statu, et dixerunt ita esse, sed usque tales sunt, quia natura tales, quisque putat tunc imperare posse, sed ruunt tunc unus in alterum, et nihil plus voluptatis capiunt quam in cruciando alios, etiam amicissimos. 1749, 27 Julius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church