Spiritual Experiences (Buss) n. 4333

Previous Number Next Number See English 

4333. De subjectis, cogitatione et loquela Pluries observatum, quod solum apud me disposita sint organa, cogitationis, et secundum illam dispositionem 3 41 loquuti sint spiritus; dicebant spiritus quod similiter faciant cum subjectis, quod modo cogitent, et loquatur subjectum secundum cogitationem, usque cum aliqua inductione ad loquendum, quae non est aperta. 1749, 25 Julius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church