Spiritual Experiences (Buss) n. 4332

Previous Number Next Number See English 

4332. De Judaeis, et Gabriele Quaesitum Judaeis, quid crediderint de Gabriele, dicebant quod magnus angelus fuit, dictum iis, ut quaererent alios ubinam Gabriel, quaesiverunt, qui dixerunt se prorsus nescire, sed informati sunt quod per Gabrielem, et per alios angelos nominatos non aliud intelligantur quam functiones: et quod sic innumerabiles dici possint Gabriel, modo in illa functione essent: ita acquieverunt. 1749, 21 Julius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church