4331. De Verbo, et Judaeis Judaei apud me fuerunt, et sensum internum Verbi non percipiebant, nam volunt in sensu literae permanere, ut omnia et singula sibi adplicent et arrogent, sed colloquuti sunt inter se, quod audivi, quod quidem non percipiant, quid sensus internus, et quod talis, sed usque quod norint, aliquod arcanum et arcanissimum in singulis dictis et jothis inesse, sed quod tale sit, et quod coeleste, non admittebant, quia negatur, quod omnia et singula de illis agant, et sic quod soli electi; 1749, 21 Julius.