Spiritual Experiences (Buss) n. 4330

Previous Number Next Number See English 

4330. De gentibus Ethnicis Loquutus cum gentibus qui fuerunt Ethnici, et qui tunc sapientes fuerunt, et illi potuerunt percipere interiora cogitationum, et plura plene, quam usquam Christiani hoc tempore, erat paene differentia sicut inter hominem et spiritum; ex una idea cogitationis sciebant totam seriem, quae implebatur illis quae sunt jucunda sapientiae, delectabantur Verbo, quod repraesentativa essent omnia et singula, et significativa, quia modus eorum cogitandi talis fuit illis cum vixerunt; Christiani mirati sunt, et indignati, intercessit sermo cum iis, qui omnis talis fuit: visi antrorsum ad distantiam; quidam etiam fuerunt prope me, et ex sphaera eorum percepta jucunditas quod tale sit in Verbo, nempe significativum, et quod voces nihil aliud essent, quam subjecta significativorum. 1749, 20 Julius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church