Spiritual Experiences (Buss) n. 4339

Previous Number Next Number See English 

4339. De Phantasiis Mirum, quod phantasiae malorum spirituum, prorsus sicut reales appareant, sicut dum vestibus, pileis, et similibus se putent indutos, imo pluribus similibus, et cum de vestibus sermo, et tangebant eas, videbant, et dicebant quod sint, sed per phantasias possunt auferri, et [ii] indui aliis, tum non binis brachiis gaudere sed pluribus, nec tunc aliter sciunt, dicunt ita esse, talia ludibria sunt innumera quae vidi, et cum iis loquutus, et dicere datum quod phantasiae sint, tametsi putent esse, de causa cum spiritibus loquutus sum, et instructus, quod omnia quae a Domino realia sint, at quae a spiritibus non realia, tametsi ita appareant, similiter ac homo qui in phantasiis est malum putet bonum et vicissim, praeter similia; si non phantasiae speciem haberent sicut essent, non potuissent esse, nam merae phantasiae sunt, se habent similiter ac vita eorum, qui putant vitam habere cum mortem, usque nisi hoc putarent non vivere possent; fluunt inde similiter: sed boni spiritus non tales phantasias habent. 1749, 4 Aug.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church