Spiritual Experiences (Buss) n. 4322

Previous Number Next Number See English 

4322. Quod nemo absque mediis, seu miraculose bonus fiat Quidam (erat Paulus) cum quo loquutus, quod nemo possit miraculose bonus fieri, mirati quandoque quod non in coelum immediate auferantur, et in statum redigantur ex omnipotentia Domini, ut possint angeli esse, responsum quod malum non fieri possit bonum, nec prius illuc quis venire potest, quam cum malum dissipatum seu domatum sit, et quod hoc fieri nequeat nisi per provisa media Divina, non miraculose; dictum etiam, si malum auferretur, quod forte parum vitae remaneret, et hoc foret miraculose, quod etiam fieri potest in altera vita per remotiones societatum malarum: quia sic cogitavit, remotae sunt societates, tunc visus sicut infans natans manibus, et dictum quod nihil sciret nec loqui nec cogitare, solum quod brachiola moveret, sicut qui primum natus: ita fierent mali si miraculose vellent boni fieri. 1749, 10 Julius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church