4321. De Paulo Longo tempore fuit antrorsum dextrorsum paulo, et ostensum ei quod beatitudinem haberet, sed continue cum dabatur occasio, contra veritates fidei, loquutus, tandem quidam in altiori loco detectus, qui eum duxisse se dicebat, detentus, loquutus satis confidenter, sicut qui rexerit eum, et rexerit omnia quae ei, se deum quasi profitens; etiam exspirans sphaeram, sicut Dominus, sed erat quidam diabolus, qui putavit se ipsum diabolum fuisse, qui decepit Adam et Evam secundum communem opinionem, missus is in infernum, in cavernas, ubi pervagatus usque sub pedes meos, et ibi loquutus, tandem cum nube velatus ascendit, quae erat phantasia ejus, tunc Paulus, quod datum mihi audire, cum eo loquutus, dicens quod vellet socius esse, et simul ire, seque deum facere; quare etiam associati simul iverunt antrorsus satis longe, et ibi decipere volebant illos, sed rejecti, ubi venerunt; etiam cum dormirem infestatus ab adulteris, et cum perciperent quod infestatus, bini illi auxiliati sunt, et contumaciter tenuerunt me in tali cogitationis turpi, ut vix dissolvi possem, adulteri seu adulterae punitae sunt, per gnuggning, quod est poena earum, seu collisiones reciprocas; et quia bini illi erant quoque, etiam illi subibant eandem poenam, graviter, inde notum omnibus, quod Paulus etiam talis nefarius sit, et quod toleratus hactenus ex quibusdam causis, nam poenam subiit nefarii, ob nefanda, de qua cum eo loquutum est, et nunc inter tales latrones qui circumvagantur, et fere ubi locus desertus.