4323. De ipso diabolo, ex fine Quidam fuit, qui se putabat diabolum qui seduxit Adam et Eva, cui se associavit Paulus, is apparebat sicut alius spiritus, non loquutus male, quasi homo esset, sed in obscuro, miratus quod is talis, quia non odia, vindictae, crudelitates, adulteria ab eo sentiebantur, ut ab aliis, sed instructus, quod is talia non curet, sed modo fines perdendi bonum et verum, sic ut nihil aliud intendat, fines sunt qui judicant hominem, et quia tales sunt, sunt ipsi diaboli, nam alte recondunt suos conatus, et ex pessimo illo fine agunt, etiam per quaecunque media, prophana vel sancta. 1749, 13 Julius.