Spiritual Experiences (Buss) n. 4315

Previous Number Next Number See English 

4315. De comoedis in altera vita Loquutus cum comoedis in altera vita, illi sunt tales quod omnia possint assimilare, seu arripere et repraesentare, ita dextre ut vix differat quicquam, quare inserviunt societatibus pro mediis, ut repraesentativa sistantur ad similitudinem, non erant mali, non potuerunt irasci, quando iis invehebatur dicebant (ar det sa)* quasi nihil perciperent, sed postea loquuti, possunt ab utrisque dari malis et bonis, referunt dentes, quod quoque ostensum, sistebatur [aliquid] sicut dentes laesi, tunc indolebant; tametsi loquuntur, satis bene, usque non multum vitae habent suae. 1749, 27 Junius. * = estne ita?(verba suecica)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church