Spiritual Experiences (Buss) n. 4314

Previous Number Next Number See English 

4314. De statu timoris Erat spiritus, qui infantes qui visi necare vellet, is reconditus fuit apud me, ad plagam inferiorem tergalem, sed manifestatus per cultrum quem misit in manum alterius, qui rejectus et ad illum cecidit, is tunc manifestatus, supplex factus in summo gradu, nam talis erat, ut vellet bene esse in altera vita, cum humilibus verbis, sic ut spiritus vix aliter scire possent, quam quod talis, loquutum tunc de statu timoris, quod quidam tales sint, cum in statu timoris, ut nesciatur aliter quam quod bonus, et quod possit fieri bonus; supplex esse voluit ad Dominum, etiam se dicebat velle morari in infimo inferno, et quod sciret quod talis, sed omnia ex timore, inspectus ab angelis, dicebant quod infernalis sit, quare illuc quoque conjectus. 1749, 25 Junius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church