4316. De Loquela Erat malus spiritus, qui cum diceret "bonum", non potuit nisi ita tacite ut fere non loqueretur, dicta mihi causa est, quia cogitabat de bono, et quod bonus diceret se velle esse, et quia non talis, non potuit edicere; cum cogitatur de aliqua re, si non coincidit cum natura ejus, tunc non potest eloqui, si eloquitur auditur illico quod quasi absens, aut longinquus, et quantum longinque, percipiunt angeli, quare loquela est animi et naturae, at si non cogitant, tunc possunt eloqui, quia, tunc non ex corde seu natura, sed solum ore. 1749, 1 Julius.