Spiritual Experiences (Buss) n. 4303

Previous Number Next Number See English 

4303. De palatiis in altera vita Quidam spiritus dubitabat, quod in altera vita darentur palatia, in quibus habitarent probi, quare ei ostensa sunt ad vivum, et ibi intravit et omnia vidit, et dixit, quod prorsus ita se habeant, et quod omni sensu percipiat, quod ita sit; dictum ei prius [cf. 4292-93] quod aedificia quae in mundo sunt, et quae putant unice [ibi] dari, esse vilia respective, et si bonus, quod cum omni varietate habitare possit in palatiis, quae magnificentia, et harmonia coram omni sensu excedant omnem artem architectorum in mundo, quod verum esse, scio, quia toties vidi. 1749, 7 Junius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church