Spiritual Experiences (Buss) n. 4304

Previous Number Next Number See English 

4304. De Sirenum progressione Evigilatus [ego,] fuerunt Sirenes circum me, influebant volumatim, quod miratus, ex quadam causa, quod quidam autumarunt influxum Domini non esse aliud, quam quod occuparet eos, et regnaret, sed ostensum iis quantum discrimen; quod cum factum, progressi sunt sirenes volumatim ad alios, et influebant, tunc observare licuit eorum influxum, ut subjugarent alios, et dominarentur, interea cum illis loquutus et cum aliis, de iis quales sunt ubicunque veniebant, se insinuabant in affectiones quorumcunque, simulantes se tales, et sic indulgentes iis ut reciperentur; sed progressae ab uno loco in alterum ita facientes, assimilatae sunt muscis, quae aureae apparent extus, sed sunt in latrinis, ita intus spurcae, nihil aliud intendentes quam dominari, et per fas et nefas, imprimis per simulationem honesti apud bonos, captantes animos quos cum captarunt, ducunt quocunque velint, sic in inhonesta, et spurca. 1749, 8 Junius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church