4299. De spe Quod spirituum malorum vita consistat in cupiditatibus, et quantum a cupiditatibus, tantum a vita sua removeantur, multis ostensum est, quare etiam ut vivant, et ad quendam usum praeparentur datur iis degere quandoque in cupiditatibus suis; imo in spe faciendi malum, quamdiu spes est faciendi malum, et quod possint omnia, tamdiu 328 tenentur in vita sua, ostensum est hoc apud spiritus, quibus injiciebatur contrarium spei, quod non possint efficere, quod cogitabant; tenebantur in illa cogitatione, et tunc recedere videbantur, quia in vita sua non erant, quia non in spe, quantum diminuebatur spes tantum recedebant; inde constabat quod spes sit continuatio cupiditatis. 1749, 6 Junius.