Spiritual Experiences (Buss) n. 4300

Previous Number Next Number See English 

4300. Quod quidam spiritus putent se esse hominem, cum multa differentia ab aliis Fuit spiritus apud me, aliquoties, qui putavit prorsus quod esset homo, et ita ut nesciret aliter ac quod esset ego, separatus aliquoties est a me, et ostensum ei quod esset spiritus separatus, sed usque non voluit credere, instabat pertinaciter quod esset ego, et influebat ita, ut quandoque vix scirem, quid tale esset, et hoc aliquoties, punitus est variis modis, et aberat per tempus, et rediit, et iterum se similiter gerebat, ostensum ei, sed non voluit credere; ostensum quoque quod fuerit quidam senex, ita in vita corporis phantasiis captus, quod putaverit se esse hunc et illum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church