Spiritual Experiences (Buss) n. 4298

Previous Number Next Number See English 

4298. De poena eorum qui violare volunt infantes, et quinam Sirenes, et plures alii circum me, infantes ad me missos et alios violare tentabant, sed puniti per circumactionem et circumgyrationem, in gyrum omnes illi, ut confusi fuerint et nesciverint prorsus ubinam, et quasi animo capti, circumgyratio erat mirabilis, quidam ad me redibat et dicebat, quod talem statum nusquam describere posset; pergebat haec poena circumcirca: punitores erant, qui in vita corporis studuerunt intus, seu cogitatione, et exercitio clandestino perdere alios, dictum quod ii possent talem poenam facere, alii non, quia poena erat singularis; erant sicut insani, circumrotatio cogitationum talis erat, quae communicata illis, qui et quae puniebantur. 1749, 5 Junius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church