Spiritual Experiences (Buss) n. 4294

Previous Number Next Number See English 

4294. De scientificis et doctrinalibus quod nihil sint, nisi ita fiat homo Perductus sum per mansiones coeli spirituum, unde quoque percepi illos qui in coelo interiori, cum quibus quoque loquutus, erat ad dextram, ubi status quietis, erat quies talis ut describi nequeat, cum illis in suis mansionibus loquutus, tunc apparuerunt spiritus, supra me, quidam in lucido sicut pendente, ubi antiquissimorum habitationes; loquutus cum spiritibus seu angelis, sed quoties aliquid doctrinale aut scientificum adducerem, non volebant admittere, dicentes non opus esse talibus, interturbaret quietem, quia in iis sunt, et quia in illis, quod norint similia; inde et ex aliis doctus, quod qui in coelo non admittant doctrinalia, nisi ob usum; et quod doctrinalia nihil aliud sint, quam ut homo talis fiat, inservientia hominibus in terra, et animabus quae recens e mundo veniunt: probe percipiebant, num aliquid meriti, aut gloriae in similibus ponerem, tam accurata erat perceptio, num aliquid tale, ut describi nusquam possit. Quales ideae spirituum angelicorum, quae universales sunt, quibus distinguuntur spiritus in genere, quoque scire datum, quae nec describi possunt. 1749, 3 Junius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church