4295. Repraesentativa quomodo se habent in coelo, et correspondentia, exemplo scientia et esus Cogitavi in platea de esu, seu quid ederem, et hoc aliquantum temporis, percepi, quod angeli nihil tale cogitarent, sed de cognitionibus et scientia, et quod inde in mea cogitatione existeret cogitatio cum iis in mundo spirituum, de esu; et loquutus cum iis, et informatus quod ita esset: ita quod sermo de cognitionibus cadat apud hominem in ea quae comedit, et quod causa talis correspondentiae sit, quia cognitiones sunt cibi spirituales, et inde vita eorum nutriatur, in caeteris similiter dantur correspondentiae, quas homo nusquam nosse potest, nisi informatus; quae totidem sunt ut quoad genera et species non numerari queant: influxus coeli est talis, ut a pluribus aliis mihi datum est scire. 1749, 4 Junius.