Spiritual Experiences (Buss) n. 4286

Previous Number Next Number See English 

4286. Haec dicta sunt spiritibus, et adhuc quod ipsum malum regnans sit quod faciat, cujus unusquisque est pars, derivabatur etiam in omnes circum me repraesentative, sed quia non potuerunt aliter, cum spiritus sunt, ideo abolebatur: dictum etiam quod ipsum malum regnans est "diabolus" proprie, inde mundus malorum spirituum totus, et inde quilibet spiritus malus. 1749, 28 Maj. Dicebant, quod simile foret iis quoque, quia ita est, ut a toto mundo spirituum malo influat, et sic non in culpa, et quod homines ita, quod omnia influant, nec in culpa, quodque res se haberent similiter ac apud me, sed respondere datum, quod si credant aut agnoscant, quod ita se habeat, quod non ex se aut proprio faciant, quod sic forent insontes et liberi, at si non agnoscunt et credunt, quod ita se res habeat, sed quod ex semet agant, et ex proprio, quod in culpa sint, et quod non possit aliter ac malum eis approprietur: scire modo non est agnoscere, et ita dicere et velle, ut inculpati sint, et non agnoscere, nihil facit, est argumentum petitum extra eos, quod non valet apud eos; at si agnoscunt et credunt, quod tunc separentur a malis spiritibus, et veniant ad bonos, et sic reguntur a bono, hoc est a Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church