4287. Quomodo innumerae societates conspirent ad unum principium falsi, sic quantum in una idea, et quod cogitatio sit imago hominis Manifeste perceptum, et de eo cum spiritibus loquutus, et agnitum, quod una idea falsi habeat innumeras societates conspirantes, sed omnes diversimode, quaedam directe, quaedam oblique, quaedam ob finem mali, quaedam ob finem boni, quaedam ex malitia, quaedam bona intentione, quaedam ignorantia, ut sint innumerae, quae componunt unam ideam falsi, sicut qui fidem facit essentialem prae charitate, aut qui meritum ponunt in pietate, aut aliter, quaedam simplici corde, quaedam malo corde; opinio in qua est homo seu captavit principium est sicut nucleus, dum in eo est, inde caetera sunt sicut radii varie variegati et conficiunt ideam: hoc mihi ostensum ad vivum, loquutus cum iis qui in tali idea fuerunt, cum aliis qui in tali, antrorsum versus dextrum paulo, supra a tergo, omnes ex alio fine, sed usque conspirantes, inde patet quid damni cum homo et spiritus in falso est.