4285. Quod totus mundus spirituum pejor et pejor fiat et factus Mecum cogitavi ductus ab angelis, de quodam malo quod mihi contigit, quod spiritus fere unanimiter in me derivabant: cogitavi quomodo fieri posset - quia eram in ea opinione, quod mihi immineret inde infortunium - cum cogitavi unde id existere posset, quod ego in causa essem, cum tamen nossem quod ne hilum ducar a me, ad malum a malis spiritibus, ad bonum a Domino per angelos, et hoc in omnium minimis, sic ut tam minimum non detur, quo non ductus sim, hoc a diutina et multiplici experientia - et hoc eo magis antequam hoc factum, quod plures societates, constantes a 30, 50, 100, 200, dixissent mihi, quod ii essent qui ita cogitarent, qui vellent, qui fecissent, qui influerent, et hoc circumcirca me societates una post alteram, praeter quod pessimi quoque aderant cum factum, de quibus dictum quod pejores nusquam dari possent, tum quod angeli per spiritus dicerent, quod non potuissent resistere seu agere me ad aliud faciendum, quia tale aequilibrium est, et unusquisque tenetur in aequilibrio, ut feratur sicut nihil - cum talia cogitavi, et usque derivaretur in me causa mali, quare infelix redderer, cogitare datum, unde hoc fieri posset, num forte inde quod talis a vita anteacta fuerim, ut non aliter posset existere, sic quod praevisum sit, et sic quasi praedestinatum, et ductus interea, sicut solent omnes homines et spiritus per jucunda, per spes ad felicitatem, et hoc diu, ut fit in altera vita, et usque praevisum quod infelices fierent: tandem videre mihi datum, quod Dominus omne in bonum flectat, sed quod mundus spirituum tam malus sit, ut vertatur in malum, et fiat pejor et pejor, sic ut aequilibrium sit ab eorum parte, et cum talis mundus spirituum, quod non aliter fieri possit, quam quod homo fiat pejor, per mundum spirituum, influentem, quo pejor mundus spiritus, eo minus valet bonum influens a Domino, et eo minus potest homo flecti ad bonum. Se habet mundus spirituum in toto, sicut quivis spiritus et homo in parte, cum pejor tunc minus recipit bonum, et minus malum flecti potest in bonum, mundus spiritum est sicut vas commune recipiens, spiritus et homo est sicut vas particulare.