4284. De innocentia, et somno spiritus Iterum infestarunt me mali spiritus in somno, et puniti. Postea evigilatus, et per horam, quod recurrit, spiritus circum me dormiebant, ex quo constare potest, quod cum homo vigilat circum eum dormire possint spiritus. Quidam tunc, cum alii vellent irrequietare, dicebant ex innocentia, tacite, ut sint taciti, Dominus dormit, quod quia erat ex innocentia ut infantile, acceptissimum fuit, inde constare potest, quomodo se habet cum innocentia, quod accepta, tametsi non sciat verum. 1749, 1 Junius.