Spiritual Experiences (Buss) n. 4280

Previous Number Next Number See English 

4280. De sphaeris affectionis Omnes sphaerae affectionis boni et veri a Domino sunt: quo magis spiritus et angelus reduci possit, ut concordare possit cum sphaera, eo perfectior est, ita quoad quale et quantum; ostensum mihi per vivam experientiam, quomodo quaedam spirituum societates afficerentur a sphaera affectionum Domini, ut bonum et verum vellent, et resisterent malo et falso, cum aliae spirituum societates, in eadem sphaera non potuissent; loqui datum cum illis in societatibus, quae dicebant quod ii tales, inde observare datum differentias quomodo una societas afficitur magis et minus, alia nihil; et de eadem re loquutus cum iis: omnis sphaera affectionis secum habet, ut sit commune quoddam, in quo communi spiritus quoad particularia sunt, secundum status eorum; dicunt nunc quod tunc iratae fuissent, et [quod] inde; et quod alii status dari possint, ut aliter esse possint. 1749, 21 Maj.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church