Spiritual Experiences (Buss) n. 4279

Previous Number Next Number See English 

4279. Quod spiritus mali etiam bonum loqui possint, et sic servire Ab experientia; possunt spiritus mali mitti in statum ut loquantur bona et pia, per remotionem corporeorum in certis statibus, ut sint tanquam extra se, ut quoque homines mali possunt in timore, horrore ita loqui, etiam cogitare. Possunt etiam cum mittuntur in statum amoris sui et mundi, seu cupiditatum, ut aliqui praedicatores. Possunt, dum obscurantur, sic ut non sciant quid loquuntur, adempta vita falsi, quae alioquin obstaret per tenebras, tunc loquuntur bona tanquam absentes minus et magis. Possunt etiam cum rationalitate orbantur, quod multoties. Ita spiritus inducuntur in bona in altera vita, et vastantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church