4281. De iis quae vastatae usque dum parum vitae residuum haberent: sphincter ani Perductus sum in locum, ubi pauci veniunt, ut mihi dic tum, erat tenebrosum, et perplures animae volitantes, quae ab antiquo tempore 2, 3, 4000 annis vixerunt, et vastatae sunt, fuerunt ab iis, quae ab Ecclesia factae sunt idololatrae, sic ut fuerint Ecclesiae filiae, quae factae idololatrae, loquela earum erat ut perparum vitae residuum haberent, loquela erat quasi tibialis unius toni, prorsus sicut organa, per quae alii loquuti, et tunc aliquid vitae se habere sentiebant; mecum loquutae sunt, et dixerunt, quod ibi nunc degant, statum earum non amplius memorare possum, est tristis, alicui usui possunt inservire, pro ano, ut sint pro sphinctere ani, seu partibus ibi.