4272. De Influxu Ostensum mihi ad vivum et ad sensum, quomodo se habet cum influxu, quod sit affectionum communium, sicut fluvius, aut continui fluvii, influentes, seu est affectio communis ita fluens, quasi continuus fluvius, et se varians, sed mirabiliter, quasi foret flumen atmosphaericum, omnes qui in fluvio seu fluviis istis sunt, afficiuntur secundum cujusvis genium, nam recipitur secundum cujusvis genium, et in fluvio isto communi agit cum omni varietate, secundum ejus indolem, sicut, ut pro exemplo, una rota intus diversimode acta, a communi majori, seu sicut in corpore, ex unico cordis et pulmonum motu, omnes viscerum motus, ita omnes et singuli intra communem hunc coeli fluvium, qui est solum affectionum ita fluentium, et afficientium singulos, et ita, ut extra terminos affectionis nemo possit elabi. Loquutus interea cum angelis, cum in tali fluvio eram, et ostensum ad vivum, quomodo hoc commune afficiens esset, et se quasi volveret, et quod ego tunc potuissem in alia cogitatione esse, et usque in ea esse cum varietate, et usque ab eodem fluvio agi, seu in communi determinari.