Spiritual Experiences (Buss) n. 4271

Previous Number Next Number See English 

4271. Quod spiritus boni, magis angeli apud hominem qui in charitate delectant se Sunt spiritus apud hominem, etiam angeli, spiritus boni apud eos, qui in charitate, qui spiritus sunt subjecta plurium societatum; quae ab angelis influunt, recipiuntur ab homine secundum ejus qualitatem seu ejus amorem, cum in charitate est, tunc penes angelos vita est jucunda et delitiosa, nam nexum habent cum ideis memoriae apud hominem, nam in illis terminantur, quare angeli et spiritus boni in jucunda vita ibi esse possunt, aliter apud hominem malum, quia recipientia ejus vasa, sunt contraria, in quae quidem influere possunt bona per angelos, sed pervertuntur, quare ita ibi morari nequeunt, sunt repugnantiae quae percipiuntur; de his loquutus cum spiritibus. 1749, 14 Maj.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church