Spiritual Experiences (Buss) n. 4270

Previous Number Next Number See English 

4270. Quod spiritus jucunda auferant, communicatio Miratus quod dixerint mihi, quosdam spiritus jucunda mea abstulisse, fueram enim in jucundis, ut in jucundis scribendi, sed adempta et eram in injucundo, et dictum quod spiritus essent antrorsum supra, qui auferrent jucunda haec, et usque nescirent quod auferrent, dictum et ostensum quod essent ii qui sibi melius vellent quam aliis, modo sociis bene volebant, cum quibus jucundum communicarunt; qui tales, ubicunque aliquod jucundum naturale est, auferunt, coeleste tamen non possunt; est sicut serena aura circum quendam, cum alii veniunt in eam, tunc obscuratur ei a quo, et appropriatur eis, qui illuc veniunt. Ostensum mihi deinde quod variis ex causis, qui in odiis, in se derivant jucunda alterius per id quod jucundum sentiant ex eo quod alter privetur; qui tales sunt ex natura, ut solum velint gaudere alterius jucundo, ii non tolerantur apud hominem. Ostensum quod ita se habeat, quod miratus. Sed quisque appropriet sibi jucundum alterius secundum suam naturam, qui non secundum suam naturam, sed volunt induere naturam ejus, qui habet jucundum, ut sic habeant, ii ejiciuntur, hoc enim est infame. 1749, 14 Maj.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church