4269. De subjectis Observatum, quod spiritus a suis in alias societates mittant, ut cum iis communicationem habere possint, mali quandoque in plures, sicut aranea, ut prius dictum [2376], sunt ii, qui ex permissione, intrant in societates, et excitant eos, et inde explorantur quales sunt quoad talem vitam, et sic dissociantur secundum cujusvis naturam et indolem: detectum, quod quaedam in societate, de qua multum conquesti, et altera societas dicebat quod ex suis. 1749, 13 Maj.