Spiritual Experiences (Buss) n. 4268

Previous Number Next Number See English 

4268. Quomodo etiam in redigantur Continue animae et spiritus in altera vita in ordinem rediguntur, sic ut non sit minutulum temporis, quo non vicissitudines, et reductiones in ordinem, sunt enim multiplices status cujuscunque hominis, in particulari et communi: quid non, tot animarum, seu myriadum quae a prima creatione fuerunt, et quotidie alluunt? quare continua est reductio in ordinem; media reducendi in ordinem sunt numero indefinita, unum etiam est, quod quidam spiritus mali admittantur inter probos, qui illico sphaeram secum habent, sphaerae sunt tales, ut afficiant omnes qui similes sunt, ut cum lasciviae, tunc omnes qui lascivi simili modo excitantur, inde noscitur quantum quisque, magis vel minus, et sic separantur, quoad eos status, ita quoque quoad caeteros, usque ut ejus status vitae regnans flecti possit ad quendam usum. 1749, 11 Maj.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church