Spiritual Experiences (Buss) n. 4267

Previous Number Next Number See English 

4267. Quod angelorum cogitatio et loquela sit modo finium Perceptum aliquoties, et loquutum cum spiritibus, quod angeli nihil aliud curent et percipiant quam fines, nihilque aliud eliment ex cogitationibus hominis, caetera iis non nota sunt, nec curant; et quod illorum cogitatio et loquela non sit nisi finium, proinde usuum, quare etiam cogitatio et loquela eorum tam remota est a perceptione hominis, quae particularium est. 1749, 9 Maj.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church