4266. Quod in affectione sit omne, ita in charitate Perceptum et ostensum quod in affectione sit omne, et quod modo sint variationes affectionum quae producunt ideas, et sic loquelam, et quod una affectio innumera contineat, quae sicut influunt in cogitationem, variantur, in indefinitum, inde constabat quoque quod spiritualia a coelestibus, seu fides a charitate, aut verum a bono, ita quale bonum tale verum. 1749, 8 Maj. Loquutus simul cum angelis, de iisdem, a quibus ostensum, et confirmatum.