Spiritual Experiences (Buss) n. 4265

Previous Number Next Number See English 

4265. De Babele et prophanatione, dracone Erat quidam summe malitiosus, qui profanator, is apperceptus, et quia malitiosior reliquis non abigi potuit ab angelis nisi per quandam speciem ignei cujusdam, sicut genius malus, inde dejectus apparuit pendulus in medio exilis; sed Sirenes volebant eum ut suum subjectum habere, incepit tunc per gradus major fieri, et major, sic ut cresceret, et tandem in magnum, quod fuit, quia tunc arcessebat per phantasias ad se plures, et quasi turmas spirituum, ita crassus factus, et apparebat dein sicut magnus draco, et sirenes ventri suo infundebat, quae conquestae, nam tunc nullis artificiis uti potuerunt, quin eas vinciebat, tanquam sibi subditas, cum iis et cum eo interea loquutus, et dicebant illae, quod vellent solvi ab eo, nihil potentes facere, habebat fauces, quas exporrigebat, et inglutiebat, et projiciebat fauces in tergum, et sic [eas] absorbebat, quae repraesentationes erant; ita apperceptum quid per draconem significetur, et quod potens fiat, et multos absorbeat, ita quid per Babel [cf. Jer. LI: 34, 44], nam ad tales pelliciantur multi, quia multiplicis naturae est, et omnibus talibus persuadeat. 1749, 7 Maj.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church