4264. Quomodo se habeat cum charitate et fide Loquutus cum angelis, quod charitas et fides se habeat, sicut cogitatio hominis, quae talis est, ut secundum omnes regulas analyticas arcanissimas et scientiarum omnia et intima cogitet homo et loquatur, et cum in cogitatione est, tunc ne hilum cogitet de regulis, ut inde sciat cogitare, quare indocti tam bene, et saepe melius cogitare et loqui possunt, quam docti, et cum docti cogitant et loquuntur, ne hilum ex regulis; ita se habet cum charitate, qui in charitate est, est in omnibus fidei, seu in omnibus cognitionibus, quae fidei appellantur, sic ut ne hilum cogitet de cognitionibus, quia illas in se tunc habet, ita simplices melius qui in charitate, quam instructissimi qui non in charitate; at quod cognitiones habere debeat homo, est quia nihil scit de spiritualibus et coelestibus, sunt supra captum ejus, et quia ita cognitiones habere debet, ut per eas possit regenerari, et accipere a Domino charitatem, et dein ex charitate agere, et scire illa, et innumera plura. 1749, 7 Maj.