4263. De charitate et conscientia Loquutum cum spiritibus et angelis, de charitate et conscientia, et perceptum quod ita sit, qui in charitate et in vera conscientia, quod omnia praecepta decalogi faciat sicut ex se, et sciat sicut ex se, quasi sibi omnia et singula impressa, adeo ut non opus habeat ea discere, tum quod omnia praecepta regnorum sciat, sic ut sit civis ubivis, nam omnia eorum praecepta sunt contra odia, vindictas, adulteria, furta; tum quod ii qui in charitate et conscientia sciant quasi ex se omnes cognitiones fidei, num iis veritas et bonitas, seu quid verum et bonum; tum possunt quasi ex se conscribere integros libros, et concinnare integras doctrinas, absque magistro; quod praedicare possint, et omnia vera et bona, cum illi qui non in charitate, omnia debeant eorum memoriae, et captis principiis, et usque sunt falsa et mala: haec bis et ter cum spiritibus, et perceptum, et agnitum ab iis prorsus quod in charitate sint omnia: inde sequitur quod etiam in vera conscientia. 1749, 7 Maj.