4273. Hi communes affectionum fluvii sunt in quovis gradu, in interioribus leniter fluentes, et constanter, varietate felici, at in exterioribus non ita, sed quasi inconstanter et durius, inde fit quod appareant inconstantiae in exterioribus tam variae absque nexu, sicut omnium objectorum, sed usque diriguntur a communi sphaera, secundum receptionem in quovis, et statum ibi. 1749, 16 Maj. Quia haec ita se habent sicut atmosphaerae fluvius, dicitur a Domino de regenerandis: fit sicut ventus flat, et homo nescit unde venit, et quo vadit [Joh. III: 8], ita se prorsus habet influxus, qui nequaquam describi potest; nec homini ostendi, nisi spiritus sit, spiritibus hoc ostendi potest, et ostensum est. Inde constabat quoque quod influxus vitae sit a Solo Domino, et vita afficiat omnes, ut putent se vivere: et quod influxus sit misericordia, inde omnes affectiones amoris et veri; quod omnis vita ex affectione, ut a suo communi, unicuique constare potest, nisi afficiatur jucundo, et simili, nusquam vivit.