4229. De amore conjugiali Amor conjugialis est fundamentalis omnis amoris mutui; amor mutuus est ut velit alteri melius quam sibi; sed arctior est conjuctio amoris conjugialis, non solum summam felicitatem in eo accipit, ut conjugi se totam det, et uniantur mente sicut unum, sed etiam est amor conservationis totius generis humani, est misericordia Domini erga universum genus humanum, Quae influit in amorem conjugialem, inde apud conjuges in amorem eorum conjugialem amor procreandi sobolem, et ipse amor erga sobolem; et praeterea sunt quoque ita creati, ut mentes et animi eorum, unitius uniantur. 1749, 21 April.