4230. De sola fide, inde adulteria Quae in mundo spirituali existunt, secundum ea, qualia sunt, vertuntur in repraesentationes in mundo spirituum naturali; fuerunt, de quibus prius [4227 ff.], qui ex sola fide salvari se posse putarunt, utcunque viverunt, sive in adulteriis, sive in odiis, sive in luxuriis, ii inter se loquentes, de sola fide, separata a charitate, inde existebant in mundo spirituum obscoenissimae repraesentationes adulteriorum, quas horrueram, inde patet, quale spirituale tale sit, et quod sphaera illa influat in sphaeram adulterii spurcissimi, et concordent.