Spiritual Experiences (Buss) n. 4227

Previous Number Next Number See English 

4227. Sermo cum iis qui crediderunt solam fidem absque operibus salvare Ostensum mihi quam multi essent, qui ita crediderunt, sunt supra circum sinistram partem cerebri alte satis, ostensum mihi primum antrorsum, tunc ab iis progrediendo fere circum circum, et cum iis loquutus, fuerunt tales qui solam fidem salvare absque bonis operibus crediderunt; ii ex eo quod charitatem dixi salvare, et quia plura de charitate, infestarunt me tota nocte, nam tenaces vindictae sunt, ut plurimum sacerdotes, qui tali fide sunt, quod etiam iis dictum, raro omittunt, si quis contra eos quid facit, quin puniatur, ita non condonant, id quoque constabat mihi ex eo, quod tam tenaciter inhaerebant tota nocte me infestare, et quod mane repetere vellent tenacius id quod prius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church