Spiritual Experiences (Buss) n. 4226

Previous Number Next Number See English 

4226. De continua reflexione, et praesentia Domini continua apud angelos De sphaeris Perceptum prius, quomodo se habet cum reflexione continua, quod homini non annascatur, sed per habitum ab infantia imbuatur, sic ut tandem evadat sicut naturalis, sicut ut dictum [4221] reflexio super obvia dum ambulat, ejus corporis et membrorum motus, ejus gressus, in quos per habitum inducitur, nisi disceret, nusquam posset ambulare super pedibus, sunt plura talia quae simul sunt apud hominem acquisita et naturalia facta; tum quoque loquela ejus, vernaculae, et aliarum linguarum, cadunt sensus in voces, homine non cogitante, ex usu, sed discere debuit, ita qui musicalia tractant; omnia corporis externi ita imbuuntur, docentur musculi, mirabiliter, etiam visus et auditus, cum loquitur tunc visus adest, tum auditus vario modo, cum loquitur cum persona dignitatis, est respectus in singulis, qui similiter comparatur: ita se habet quoque cum homine, qui regeneratur, quod perceptum, cum illis quae sunt conscientiae, conscientia in singulis quae cogitat et agit, adest, tametsi is nescit; qui pius, in singulis adest pietas, qui obediens in singulis obedientia; si charitas, in singulis charitas, si amor conjugialis, in singulis amor: tametsi homo nescit, quod adsit, usque adest; apud angelos coelestes similiter praesentia Domini, tametsi non sciunt, quae est Domini; quare cum dicitur quod continue cogitandum de Domino, hoc intelligitur; non quod homo cogitationes suas continue teneat sensibiliter, quod principio fieri potest, usque dum donetur tali continuitate. 1749, 17 April. Inde nunc sphaerae fidei.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church