4225. De iis qui possidere cupiunt hominem Fui apud eos, qui possidere cupiunt homines per aliquot dies, 2 vel 3, qui tales sunt, ut nihil aliud cogitent, quam redire in mundum, cogitationes eorum sunt mundanae et corporeae, nesciunt prorsus quid vita spiritualis, sphaera eorum est continue adulterina; sunt alte supra ad tergum, sunt non solum spiritus exteriores sed etiam interiores, qui tales, multo numero; sphaera eorum vertitur quasi in intestinalem, ideae eorum repraesentatae sunt iis per intestina, quae traherent; de quo lamentati: sunt quidam eorum sicut qui huc illuc volant; me cupiverunt omni vi possidere, sed conservatus sum, a Domino: sunt tales qui in vita corporis mundana et corporea amarunt, et mortem timuerunt, propter vitam in mundo et corpore, quam charissimam habuerunt, plerique qui tales fuerunt in aetate virili et senili; qui pueri seu quae puellae mortui sunt, ii non tales sunt, quia nondum inescati amore sui et mundi, cum in alteram vitam veniunt, videntur sibi continuare vitam, quare non tali amore perciti sunt: tales detinentur ab homine, nec usquam [iis] ad hominem venire permittitur. 1749, 16 April.