4224. De statibus Spiritus percurrit omnes status possibiles, cum venit in statum sibi familiarem, tunc venit in vitam suam, et perceptum est, quod ad primum status istius adventum cupiat praecipitare se in statum vitae suae; quia omnes status possibiles percurrit, cum venit in status contrarios, tunc illico angitur vel mulctatur, et cum ruit in majus malum quam actuale apud eum, tunc punit se, seu incurrit in punitionem. 1749, 15 April.