4219. De luna in coelo Ostensa mihi fuit Luna splendens cum lunulis circum pluribus parvis similiter splendentibus, lumen erat quasi solare, satis vivum; quaesivi quid hoc, putabant spiritus esse Lunam et tales lunulas circumcirca, in hac tellure non conspicuas, sed informatus, quod ita appareat Dominus angelis spiritualibus, at angelis coelestibus ut sol; et quod inde lux eorum in coelo, ita quod lux spiritualium sit ex Domino apparente sicut Luna, et tametsi non apparet sicut Luna, usque lux eorum similis est luci sicut Lunae vive splendentis; et lux coelestium sicut lux solis. 1749, 14 April. Luna haec non apparuit ad dextrum, ubi Dominus, sed antrorsum supra.