Spiritual Experiences (Buss) n. 4218

Previous Number Next Number See English 

4218. De illis qui dicunt solam fidem salvare absque bonis operibus Percepi per tempus diei vel bidui, aliquoties sphaeram scortationis, quae sphaera circum erat, sed cumprimis ab inferiori sub natibus descendebat, miratus unde ista sphaera, quia infestabat, dictum est, quod ab iis qui persuaserunt sibi solam fidem salvare, et bona opera nihil prorsus facere, sed damnare, et sic esse spurca; ii sunt sub natibus, inter se in rixis et jurgiis, praeterea non percepi, inde descendit sphaera intra corpus ad sinistrum, et ex conatu eorum quod prae aliis salvari velint, continuo sursum enititur, et quidem ut dictum, per sinistram partem corporis, et conantur versus cor, et versus caput. Loquutus cum iis qui tali principio fuerunt, quaerere datum, quid crediderunt, quia dixerunt fidem unice salvare; hoc nesciebant, nam nesciunt quid fides, praeterquam quod fides salvificat, quando cogitabant, dicebant [quod] si credant quod Deus Pater creavit nos, Jesus salvavit, et spiritus sanctus purificavit, quod tunc salventur, dictum iis, si vivant male? dicebant quod vivere bene debeant, sed si male vixerint, modo fidem istam habeant, quod tunc salventur, etiamsi foret in ultima mortis hora, et per totam vitam male vixissent. Qui infra erant, dicebant, quod nesciant quid fides, solum quod sciant in una summa, Pater, filius et spiritus sanctus, et praeterea quid fides nesciant, nam homo in unum quoddam redigit quae didicit, et hoc erat eorum, modo quod sciant Pater, Filius et Spiritus sanctus, et sic quod hoc scire salvaret eos. 1749, 15 April.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church