Spiritual Experiences (Buss) n. 4220

Previous Number Next Number See English 

4220. De sphaeris Vidi quendam vestibus auratis vestitum, et concepi ideam, quod is ex vestibus suis cogitet jugiter de se, suo honore et respectu, etiam dum aliud cogitat, quod attraxit, et qui attrahit tale, habitum induit, et regnat talis cogitatio quoties ita vestitus est, et videt alios: inde sphaera illa honoris sui, seu amoris sui: similiter se habet cum omnibus aliis, quae homo sibi attrahit, quorum plura sunt quam quae possunt dici; etiam dum concepit ideam de illis quae sunt fidei, remanet illa idea, et fit familiaris, ut quoties occurrat aliquid de fide, in simili idea communi seu sphaera sit. Tales sphaerae sunt quae percipiuntur manifeste in altera vita, ad primum adventum, nam [is] excitat apud me talia quae ei concordant, et sic discordantia percipitur: tales sphaerae solent verti in odoris sphaeras, unde putida et excrementitia, [manifestantes] quales sunt: etiam verti solent in visuales, cum apparent sicut formae sphaerae tunc sunt abominabiles cum tales. Ita civilitates.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church