4195. De sphaeris, instinctu, et inde excitatione idearum apud hominem Unusquisque spiritus, et magis unaquaevis societas spirituum suam sphaeram exhalat, quae ex principiis ejus, seu vita principiorum aut persuasionum, genii mali ex vita cupiditatum; inde sphaera eorum, quae est sphaera quasi instinctuum inde, quae sphaera cum est, est commune quoddam operans, cumque agit in hominis memoriam, inde excitat quicquid concordat, ab hominis memoria, ita commune spirituum omnia particularia concordantia excitat, inde loquuntur spiritus, et putant a se, et persuadent homini quod ab eo; cum talis sphaera regnat, tunc omnia quae excitantur, etiamsi falsissima, apparent ut vera, et confirmant; quae effluunt ut confirmantia, sunt perplura, et tam varia, ut miratus sim, unde quasi tunc invenerint, cum tamen nihil aliud est quam sphaera eorum communis, quae excitat; nam spiritibus quia carent memoria, est quoddam quasi instinctus, quod agit, sicut dictum. 1749, 2 April.