Spiritual Experiences (Buss) n. 4196

Previous Number Next Number See English 

4196. De sphaeris Dantur sphaerae visuales, de quibus prius [670, 3496], [eorum] qui externam cutem oculi constituunt, est sphaera sicut marmorea brunea colorata, [eorum] qui interius est sphaera quasi lactea: supra caput qui sunt, ut qui ab antiquissima Ecclesia, eorum sphaera ostensa sparsim aurea, tum sicut florum candentium et coloratorum pulcherrimorum, quae describi nequit. 1749, 3 April.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church