Spiritual Experiences (Buss) n. 4194

Previous Number Next Number See English 

4194. Poena quorundam, ut inter auriculares Sunt qui putant se potiores esse aliis, et ex semet agere, et alii qui tali genio sunt, mittuntur inter auriculares, seu qui constituunt cartilagineam cutem auriculae sinistrae, ibi ab iis ducuntur, et adiguntur loqui ex iis, ad aurem sinistram, quod fit vel cum perceptione sic renisu, vel absque multo renisu, secundum genium qui temperandus, loquuntur tunc quasi cartilaginee, certo sono, quandoque fatue, hoc saepe accidit, et sic mecum loquuti, qui extra eos sibi visi sunt intelligentes, et de quibus non tale suspicari potui; loquela non describi potest, ita temperantur, quidam dum inde exemti, indignantur, irascuntur, quod ita coacti, et tam fatue. 1749, 2 April.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church